Liber Isaiae Prophetae*

Caput 43: Versus 14

Haec dicit Dominus Salvator,etc. Haec, scilicet quae sequuntur: Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis, qui scilicet Evangelium praedicatis. Quibus dixit: Noli timere.Chaldaeos in navibus.Secundum historiam, Chaldaei abundant fluminibus, et strenui sunt navibus et inde gloriantur.
(* Traductions européennes)